Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 21
1  Anno ab urbe condita DCCXXVI imperatore Augusto Caesare sexies et bis M. Agrippa consulibus Caesar parum in Hispania per ducentos annos actum intellegens, si Cantabros atque Astures, duas fortissimas Hispaniae gentes, suis uti legibus sineret, aperuit Iani portas atque in Hispanias ipse cum exercitu profectus est. 2  Cantabri et Astures Gallaeciae provinciae portio sunt, qua extentum Pyrenaei iugum haud procul secundo Oceano sub septentrione deducitur. 3  hi non solum propriam libertatem tueri parati verum etiam finitimorum praeripere ausi, Vaccaeos et Turmogos et Autrigonas adsiduis eruptionibus populabantur. igitur Caesar apud Segisamam castra posuit, tribus agminibus totam paene amplexus Cantabriam. 4  diu fatigato frustra atque in periculum saepe deducto exercitu, tandem ab Aquitanico sinu per Oceanum incautis hostibus admoveri classem atque exponi copias iubet. 5  tunc demum Cantabri sub moenibus Atticae maximo congressi bello et victi in Vinnium montem natura tutissimum confugerunt, ubi obsidionis fame ad extremum paene consumpti sunt. Racilium deinde oppidum magna vi ac diu repugnans, postremo captum ac dirutum est. 6  praeterea ulteriores Gallaeciae partes, quae montibus silvisque consitae Oceano terminantur, Antistius et Firmius legati magnis gravibusque bellis perdomuerunt. 7  nam et Medullium montem Minio flumini inminentem, in quo se magna multitudo hominum tuebatur, per quindecim milia passuum fossa circumsaeptum obsidione cinxerunt. 8  itaque ubi se gens hominum trux natura et ferox neque tolerandae obsidioni sufficientem neque suscipiendo bello parem intellegit, ad voluntariam mortem servitutis timore concurrit. nam se paene omnes certatim igne ferro ac veneno necaverunt. 9  Astures vero positis castris apud Asturam flumen Romanos, nisi proditi praeventique essent, magnis consiliis viribusque oppressissent. tres legatos cum legionibus suis in tria castra divisos tribus aeque agminibus obruere repente moliti, suorum proditione detecti sunt. 10  hos postea Carisius bello exceptos non parva etiam Romanorum clade superavit. pars eorum proelio elapsa Lancham confugit. cumque milites circumdatam urbem incendio adoriri pararent, dux Carisius et a suis cessationem impetravit incendii et a barbaris voluntatem deditionis exegit. studiose enim nitebatur integram atque incolumem civitatem victoriae suae testem relinquere. 11  Cantabricae victoriae hunc honorem Caesar detulit, ut tunc quoque belli portas claustro cohiberi iuberet. ita tunc secundo per Caesarem, quarto post urbem conditam clausus est Ianus. 12  Post hoc Claudius Drusus, privignus Caesaris, Galliam Raetiamque sortitus maximas fortissimasque gentes Germaniae armis subegit. 13  nam tunc, veluti ad constitutum pacis diem festinarent, ita omnes ad experientiam belli decisionemve foederis undatim gentes commovebantur aut suscepturae condiciones pacis, si vincerentur, aut usurae quieta libertate, si vincerent. 14  Norici Illyrii Pannonii Dalmatae Moesi Thraces et Daci Sarmatae plurimique et maximi Germaniae populi per diversos duces vel superati vel repressi vel etiam obiectu maximorum fluminum, Rheni Danuviique, seclusi sunt. 15  Drusus in Germania primum Usipetes, deinde Tencteros et Chattos perdomuit. Marcomannos paene ad internecionem cecidit. 16  postea fortissimas nationes et quibus natura vires, consuetudo experientiam virium dabat, Cheruscos Suebos et Sygambros pariter uno bello sed etiam suis aspero superavit. 17  quorum ex eo considerari virtus ac feritas potest, quod mulieres quoque eorum, siquando praeventu Romanorum inter plaustra sua concludebantur, deficientibus telis vel qualibet re, qua velut telo uti furor possit, parvos filios conlisos humi in hostium ora iaciebant, in singulis filiorum necibus bis parricidae. 18  Tunc etiam in Africa Musolanos et Gaetulos latius vagantes Cossus dux Caesaris artatis finibus cohercuit atque a Romanis limitibus abstinere metu conpulit. 19  Interea Caesarem apud Tarraconem citerioris Hispaniae urbem legati Indorum et Scytharum toto orbe transmisso tandem ibi invenerunt, ultra quod iam quaerere non possent, refuderuntque in Caesarem Alexandri Magni gloriam: 20  quem sicut Hispanorum Gallorumque legatio in medio oriente apud Babylonam contemplatione pacis adiit, ita hunc apud Hispaniam in occidentis ultimo supplex cum gentilicio munere eous Indus et Scytha boreus oravit. 21  Cantabrico bello per quinque annos acto totaque Hispania in aeternam pacem cum quadam respiratione lassitudinis reclinata ac reposita, Caesar Romam rediit. 22  Quibus etiam diebus multa per se multaque per duces et legatos bella gessit. nam inter ceteros et Piso adversum Vindelicos missus est; quibus subactis victor ad Caesarem Lugdunum venit. 23  Pannonios novo motu intumescentes Tiberius privignus Caesaris cruentissima caede delevit. 24  idemque continuo Germanos bello arripuit, e quibus quadraginta milia captivorum victor abduxit. 25  quod revera bellum maximum et formidulosissimum quindecim legionibus per triennium gestum est, nec fere ullum maius bellum, sicut Suetonius adtestatur, post Punicum fuit. 26  Sub eodem vero tempore Quintilius Varus cum tribus legionibus a Germanis rebellantibus, mira superbia atque avaritia in subiectos agens, funditus deletus est. 27  quam reipublicae cladem Caesar Augustus adeo graviter tulit, ut saepe per vim doloris caput parieti conlidens clamaret Quintili Vare, redde legiones. 28  Bosforanos vero Agrippa superavit et signis Romanis, quae illi quondam sub Mithridate sustulerant, bello recuperatis victos ad deditionem coegit. 29  Parthi, quasi toto terrarum orbe vel domito vel pacato omnium oculis signarentur atque in se solos omnis vigor Romani imperii vertendus esset, quippe quos pristina ulciscendae Crassianae caedis conscientia mordebat, ultro signa, quae Crasso interfecto abstulerant, ad Caesarem remiserunt regiisque obsidibus traditis firmum foedus fideli supplicatione meruerunt.

Zurück